- WODAN
- WODANteste Paluô Diaconô, de Gestis Longobard. l. 1. c. 9. et Godofredô Viterbiensi, Chron. part. 17. Numen fuit olim Germanorum, quod Romani suâ linguâ Mercurium dixerint. Sed nihil video, inquit Vossius, unde colligam, Wodan vel literaturae vel facundiae, vel vegotiationi apud Germanos praefuisse: At potius, unde fiat verisimile, eum rei praefectum militari. Quippe apud Tacitum est, l. 13. Annal. c. 57. Ab Hermunduris diversam aciem Marti ac Mercurio sacratam. Etiam similis in eo cultus, quod utrique victimad, omo et humanas, mactarent. Imo Wodan Germanis non fuit Deorum nuntius, eoque multo inferior, non Iove solum, sed cunctis Saturni liberis: Verum summus Deus, Universi Praeses. Nam Wodan, sive Woden, est idem, ac Guodan seu Guode, pro quo Gode vel God nunc dicintus; facili permutatione literarum W. GU. G. et apocope ultimae syllabae: quemadmodum apliaeresi, Dan, unde Dani populi pari ratione, ac a Theuth, Teurones. Ab integro vero est Godan sive Codan, sinus Codanus: item Gedanum, quod aliter Dantiscum. I. Lipsius Numen hoc non Wodan, sed Wonsda, putabat fuisse dictum, co quod non Wodestag, sed Woonsdag dicant Belgae, pro die Mercurii: quodque Mercurius lucro praefuerit, quod Belgis Winst vel Wonst. Sed non cogitavit, a Wodan, vel Woden, esse Wodensdag vel Wodensdag, unde per syncopen Woonsdag: Nec Germanorum Mercurius lucro praefuit, neque a Wonst proin nomen habuit; sed ex voce Θεῦθ, Theuth, Thoyth, Thoth, Thout, Thuoth, Woth, (quia W. literâ gaudent Germani) Wothan, vel Wodan, vel Woden, aut Wode, terminatione additâ. Unde porro factum Guoth, Goth, God vel Got. Quae deductio fitmatur derivatis a Godan, Dan, Theuth. Nam a Godan Ins. Danica Melae est Codanonia, quae nunc Zielant; uti incolae Ptolemaeo Codanones. Et quia a Godan, extritô o. est Gdan, unde Dan, hinc Danis nomen datum: Et affine Δὰν a Εδὰν, pro Ζὰν sive Ζὴν. A Thuth vero Germanicum Teusche, Latin. Teutoni vel Teutones: ac ab eodem Gallis Teutates. Nempe nationes Germanicae a Deo, suâ quaeque dialectô, nomen assumpserunt; quasi Populum Dei dixeris, quod faccre iis visum, ad cultum Dei inculcandum suis et simul ad terrocem iniciendum hostibus, Gerh. Ioh. Voss. de Idolol. l. 1. c. 37. sub fin. Car. du Fresne vero Wodenis diem, Anglis (quorum Reges ab hoc Deo originem suam repetebant, teste Malsmesbur.) feriam VI. fuisse dictam, ex Ord. Vitali, l. 7. et eodem Malmesbur. de Gestis Regum Anglor. l. 1. c. 1. observat in Glossar.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.